- PARADOXI et PARADOXOLOGI
- PARADOXI et PARADOXOLOGIiidem cum Neanicologis et Aretalogis seu Scurris, sic dictis, quod, multa falsa de virtutibus suis praedicantes, risum aliis movere quaererent. Vet. Scholiastes Iuvenalis, Siparium velum est, sub quo latent Paradoxi, cum in scenam prodeunt. Eosem Ordinarios vocat Suetonius de Rhetor. c. 2. Ordinarium appellat, deridenstst inflatum ac levem et sordidum: ubi perperam vulgo legitur, Hordearium, cum veteres omnes ibi habeant ordinarium. Ordinarium autem Veteribus scurram dictum esse, monet Festus: Ordinarius, homo scurra et improbus. Sed de his supra non uno in loco; imprimis voce Iactantes, item Mendaces. Vide Salmas. Not. ad Tertullianum de Pallio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.